De Admirandis, Pag. 270
 
Vanini, De Admirandis

/p. 270/ directae sunt, per quas facilis est vomitio.

Sed ut ingenue fatear ebrietati de vitae

meae longitudine non fiderem. Nam, quemadmodum

calx, ad arboris radicem conspersa,

fructum accelerat, arborem vero perimit, ita

vinum et calida omnia alimenta, suscitato calore,

spiritus facultatesque erigunt, mortem

vero maturant, dum enim corporis calorem

adaugent, substantiam imminuunt dumque

innati calidi spiritus et calor halitu fovetur,

eius substantiam, quae humidum est primigenium,

dissipat exsorbetque, quare vitam

faciunt alacriorem ac vegetiorem, sed breviorem

tamen.

DIALOGUS XLIV.

De visione.

Alex

Iam satis multa de hominis generatione

et incremento diximus,

imo ea omnia subtilissime explicuisti.

Nunc te rogito, ut de hominis

sensibus, qui et brutis competunt,

aliquid edoceas. I. C. – Non recuso. Alex

Cum pene omnes Philosophi dicant elementa

esse sensuum effectricia, cuinam eorum visum

adscribemus? I. C. – Plato quidem et Galenus

attribuunt igni. Alex. – Quam ob causam?

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum